Lingua latina

Symposion, sive »convivium», societas est studiosorum linguae Latinae et Graecae nec non archaeologicae classicae in Universitate Helsinkiensi. Condita anno MCMLX p.Chr.n. in numero vetustissimarum est in Universitate nostra societatum vivarum.

In Instituto Classico persaepe cum magistris nostris colloquimur et colludimus, ita ut studia nostra optime progrediantur. Inter nos saltem bis in singulos menses convenire solemus. Quotannis quater festa, id est convivia, instituimus, quae Latine Ludi Romani, Saturnalia, Lupercalia, Floralia appellantur. Etiam extra instituta socii Symposii crebro inter se congrediuntur.

Mainokset